Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 3.10.1 Cic. Fam. 3.10.4 (English) >>Cic. Fam. 3.10.7

3.10.3 Pomptinus, qui a te tractatus est praestanti ac singulari fide, cuius tui benefici sum ego testis, praestat tibi memoriam benevolentiamque, quam debet. qui cum maximis suis rebus coactus a me invitissimo decessisset, tamen, ut vidit interesse tua, conscendens iam navem Epheso Laudiceam revertit. talia te cum studia videam habiturum esse innumerabilia, plane dubitare non possum quin tibi amplitudo ista sollicitudo futura sit; si vero efficis ut censores creentur, et si ita gesseris censuram, ut et debes et potes, non tibi solum, sed tuis omnibus video in perpetuum summo te praesidio futurum. illud pugna et enitere, ne quid nobis temporis prorogetur, ut, cum hic tibi satis fecerimus, istic quoque nostram in te benevolentiam navare possimus.

3.10.4 quae de hominum atque ordinum omnium erga te studiis scribis ad me, minime mihi miranda et maxime iucunda acciderunt, eademque ad me perscripta sunt a familiaribus meis. itaque capio magnam voluptatem, cum tibi, cuius mihi amicitia non solum ampla sed etiam iucunda est, ea tribui, quae debeantur, tum vero remanere etiam nunc in civitate nostra studia prope omnium consensu erga fortis et industrios viros, quae mihi ipsi una semper tributa merces est laborum et vigiliarum mearum.

3.10.5 illud vero mihi permirum accidit, tantam temeritatem fuisse in eo adulescente, cuius ego salutem in duobus capitis iudiciis summa contentione defendi, ut tuis inimicitiis suscipiendis oblivisceretur prope omnium fortunarum ac rationum suarum, praesertim cum tu omnibus vel ornamentis vel praesidiis redundares, ipsi, ut levissime dicam, multa dessent. cuius sermo stultus et puerilis erat iam ante ad me a M. Caelio, familiari nostro, perscriptus; de quo item sermone multa scripta sunt abs te. ego autem citius cum eo, qui tuas inimicitias suscepisset, veterem coniunctionem diremissem quam novam conciliassem; neque enim de meo erga te studio dubitare debes, neque id est obscurum cuiquam in provincia nec Romae fuit.



Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 3.10.1 Cic. Fam. 3.10.4 (English) >>Cic. Fam. 3.10.7

Powered by PhiloLogic